monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Nabuthae, § 1 <<<     >>> § 3

§ 2

1 quousque extenditis, diuites, insanas cupiditates? numquid soli habitabitis super terram? cur eicitis consortem naturae et uindicatis uobis possessionem naturae? in commune omnibus, diuitibus atque pauperibus, terra fundata est: cur uobis ius proprium soli, diuites, adrogatis? nescit natura diuites, quae omnes pauperes generat.
2 neque enim cum uestimentis nascimur, cum auro argentoque generamur.
3 nudos fundit m lucem egentes cibo amictu poculo, nudos recipit terra quos - edidit, nescit fines possessionum sepulchro includere.
4 caespes angustus aeque et pauperi abundat et diuiti et terra, quae uiueutis non cepit allectum, totum iam diuitem capit.
5 nescit ergo natura discernere quando nascimur, nescit quando deficimus.
6 omnes similes creat, omnes similes gremio claudit sepulchri.
7 quis discernat species mortuorum? redoperi terram . et, s) potes, diuitem deprehende.
8 eruderato paulo post tumulum et, si cognoscis, egentem argue nisi forte hoc solo, quod